|
PROPHETIA
MALACHIAE
1 1 Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu
Malachiae. 2 “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo
dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi
Iacob, 3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et
hereditatem eius thoibus deserti. 4 Quod si dixerit Edom: “Destructi
sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit
Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur
'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in
aeternum'. 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatus
est Dominus ultra terminos Israel”. 6 Filius honorat patrem, et servus
dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego
sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes,
qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”.
7 Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “In quo
polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”.
8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis
claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit
ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum. 9 Sed
nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra
factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum.
10 Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum
gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et
munus non suscipiam de manu vestra. 11 Ab ortu enim solis usque ad
occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et
offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus,
dicit Dominus exercituum. 12 Vos autem polluistis illud in eo quod
dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”.
13 Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit Dominus
exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut
munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus. 14
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens
immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et
nomen meum horribile in gentibus.
2 1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. 2 Si
nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam
nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et
maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non
posuistis super cor. 3 Ecce ego abscindam vobis brachium et
dispergam stercus super vultum vestrum, stercus sollemnitatum
vestrarum, et assumet vos secum; 4 et scietis quia misi ad vos
mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus
exercituum. 5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec
ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. 6
Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis
eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab
iniquitate. 7 Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem
requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. 8 Vos
autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum
fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; 9 propter quod et
ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non
servastis vias meas et accepistis personam in lege. 10 Numquid non
pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo
dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum
nostrorum? 11 Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et
in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et
accepit uxorem filiam dei alieni. 12 Disperdet Dominus virum, qui
fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus
munus Domino exercituum. 13 Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis
altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium
nec accipiam placabile quid de manu vestra; 14 et dicitis: “Quam ob
causam?”. Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae
tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis
tui. 15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas
quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori
adulescentiae tuae noli esse infidelis. 16 Si quis odio dimittit,
dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit
Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.
17 Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo
eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus
est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus
iudicii?”.
3 1 Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te
faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos
quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit
Dominus exercituum; 2 et quis poterit sustinere diem adventus eius, et
quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba
fullonum; 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit
filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino
offerentes sacrificia in iustitia. 4 Et placebit Domino sacrificium
Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. 5
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris
et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt
ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. 6 Ego enim
Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem
pervenistis. 7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a
praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad
me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In
quo revertemur?”. 8 Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos
defraudatis me. Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis
et in primitiis. 9 Maledictione vos maledicti estis, quia me vos
defraudatis, gens tota. 10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit
cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus
exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis
benedictionem usque ad abundantiam 11 et increpabo pro vobis
devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis
vinea in agro, dicit Dominus exercituum. 12 Et beatos vos dicent
omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus
exercituum. 13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; 14
et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire
Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia
ambulavimus tristes coram Domino exercituum? 15 Ergo nunc beatos
dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et
tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. 16 Tunc locuti sunt timentes
Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et
scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et
cogitantibus nomen eius. 17 Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in
die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo
servienti sibi. 18 Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium,
inter servientem Deo et non servientem ei. 19 Ecce enim dies veniet
succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes
impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus
exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. 20 Et orietur
vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et
egrediemini et salietis sicut vituli saginati 21 et calcabitis impios,
cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit
Dominus exercituum. 22 Mementote legis Moysi servi mei, cui
mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. 23 Ecce
ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies
Domini magnus et horribilis; 24 et convertet cor patrum ad
filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et
percutiam terram anathemate ”.
|